monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 33
{XXII} falluntur qui eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pinguem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac mellei coloris, virus redolentem. medici liquida raro utuntur et in ovo fere, e larice propter tussim ulceraque viscerum - nec pinea magnopere in usu -, ceteris non nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus.